monumenta.ch > Augustinus > 149
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM CXLVIII. SERMO AD PLEBEM. <<<     >>> IN PSALMUM CL.

IN PSALMUM CXLIX. SERMO AD POPULUM. MANUSKRIPT-LINKS EINBLENDEN APPARAT EINBLENDEN

1 Laudemus Dominum et in voce, et in intellectu, et in opere bono; et sicut nos hortatur iste psalmus, cantemus ei canticum novum. Sic enim coepit: Cantate Domino canticum novum. Vetus homo, vetus canticum: novus homo, novum canticum. Vetus Testamentum, vetus canticum: Novum Testamentum, novum canticum. In Veteri Testamento promissiones sunt temporales et terrenae. Quisquis terrena diligit, vetus canticum cantat: qui vult cantare canticum novum, diligat aeterna. Ipsa dilectio nova est et aeterna: ideo semper nova, quia nunquam veterascit. Nam si bene consideres, antiquum est hoc: quomodo ergo est novum? Numquid, fratres mei, vita aeterna modo nata est? Vita aeterna ipse Christus est, et secundum divinitatem non modo natus est: quia, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Si quae per ipsum facta sunt, antiqua sunt; quid est ipse, per quem facta sunt? Quid, nisi aeternus, et Patri coaeternus? Sed nos delapsi in peccatum, pervenimus ad vetustatem. Nostra enim vox est in illo psalmo ubi dicitur cum gemitu: Inveteravi in omnibus inimicis meis. Inveteravit homo per peccatum, innovatur per gratiam. Omnes ergo qui innovantur in Christo, ut ad vitam aeternam incipiant pertinere, canticum novum cantant.
2 Et hoc canticum pacis est, canticum hoc charitatis est. Quisquis se a coniunctione sanctorum separat, non cantat canticum novum. Secutus est enim veterem animositatem, non novam charitatem. In nova charitate quid est? Pax, vinculum sanctae societatis, compago spiritualis, aedificium de lapidibus vivis. Ubi est hoc? Non in uno loco, sed per universum orbem terrarum. Audi hoc de alio psalmo: sic dicit, Cantate Domino canticum novum; cantate Domino, omnis terra. Ex hoc intelligitur quia qui non cum omni terra cantat, canticum vetus cantat, quaelibet verba de ore eius procedant. Quid enim attendo quid sonet, cum video quid cogitet? Et tu, inquis, vides quid cogitet? Facta indicant. Nam oculus in conscientiam non penetrat. Attendo quid agat, et ibi intelligo quid cogitet. Neque enim si quisque, verbi gratia, comprehenderit hominem in furto, in homicidio, in adulterio, cogitationes ipsius in corde videt, sed in factis. Sunt quaedam quae intus latent; sed sunt et multa quae procedunt in opera, et manifesta fiunt etiam hominibus. Cum ergo essent illi qui se a compage Christi charitatis et societate sanctae Ecclesiae separarunt, mali intus apud se, non noverat nisi Deus. Venit tentatio; separavit illos, et patefecit hominibus quod noverat Deus. Non enim fructus ostenditur nisi in factis. Unde dictum est: Ex fructibus eorum cognoscetis eos. Dixit enim Dominus ad quosdam, qui ovium vestitu se induunt, intus autem sunt lupi rapaces; et ne forte fragilitas humana dignoscere non posset lupum sub ovina pelle, ait: Ex fructibus eorum cognoscetis eos. Quaerimus fructus charitatis, invenimus spinas dissensionis. Ex fructibus eorum cognoscetis eos. Ergo canticum eorum vetus est: cantemus nos canticum novum. Iam diximus, fratres, omnis terra cantat canticum novum. Qui cum omni terra non cantat canticum novum, dicat quod vult, linguis sonet Alleluia, dicat tota die, dicat tota nocte; non valde aures meae inclinantur ad vocem cantantis, sed quaero mores operantis. Interrogo enim, et dico: Quid est quod cantas? Respondet: Alleluia. Quid est, Alleluia? Laudate Dominum. Veni, simul laudemus Dominum. Si tu laudas Dominum et ego laudo Dominum; quare in discordia sumus? Charitas laudat Dominum, discordia blasphemat Dominum.
3 Et vultis iam nosse ubi cantetis canticum novum? Quae dicturus est in ipso Psalmo, videte quomodo fiant, et ubi fiant; utrum per omnes gentes fiant ista, an in una aliqua parte terrarum: et hinc plenius intelligetis ad quem pertineat canticum novum. Iam quidem manifestum est illud quod de alio psalmo commemoravi, Cantate Domino canticum novum: Et ut ostenderet in cantico novo esse fructum charitatis et unitatis, addidit, Cantate Domino, omnis terra. Nemo se separet, nemo se disiungat: triticum es, ferto paleam quousque ventiletur. De arca vis excuti? Etsi triticum esses foris ab area, invenirent te volatitia, et colligerent te. Adde quia eo ipso quo discedis et volas, paleam te esse indicas: et quia levis eras, venit ventus, et de sub pedibus boum ablatus es. Qui autem triticum sunt, ferunt trituram; gaudent, quia grana sunt, gemunt inter paleam, exspectant ventilatorem, quem cognoscunt redemptorem. Cantate Domino canticum novum: laus eius in Ecclesia sanctorum. Haec est Ecclesia sanctorum, Ecclesia frumentorum toto terrarum orbe diffusorum; per agrum Domini seminata, quod est hic mundus, ipso Domino exponente, cum de seminante diceret: Quia 'homo seminavit bonum semen in agro suo, et venit inimicus, et superseminavit zizania; et dixerunt servi patrifamilias, Nonne bonum semen seminasti in agro tuo? unde hic sunt zizania? Respondit ille, Inimicus homo hoc fecit.' Voluerunt colligere zizania, et compescuit illos dicens: 'Sinite utraque crescere usque ad messem; et in tempore messis dicam messoribus, Colligite primum zizania, et alligate fasciculos ad comburendum ea: triticum autem meum reponite in horreo.' Postea interrogaverunt eum discipuli dicentes: Narra nobis parabolam zizaniorum. Et ipse exponit omnia, ut nullus homo cordi suo tribuat quod ibi intellexerit, sed Magistro coeli exponenti. Nemo dicat: Exposuit sibi quomodo voluit. Si parabolam prophetae exponeret Dominus, quando ipse per eos loquebatur quod dicebant; quis auderet dicere, non sic debere exponere? Multo magis, quando ipse exposuit quod proposuit ipse, quis audet contradicere manifestae veritati? Cum ergo hanc parabolam Dominus exponeret, ait, Qui autem seminat bonum semen, est Filius hominis: se utique demonstrans. Bonum vero semen, filii sunt regni: ipsa est Ecclesia sanctorum. Zizania autem, filii sunt maligni. Ager est hic mundus. Iam videte, fratres, quia per mundum seminatum est bonum semen, et per mundum seminata sunt zizania. Numquid in parte triticum, et in parte zizania? Per totum triticum, et per totum zizania. Ager Domini mundus est, non Africa. Non quomodo terrae istae : Getulia fert sexagenum aut centenum, et Numidia fert denum: non sic est Deo ager suus. Ubique illi fertur fructus, et centenus, et sexagenus, et tricenus: tu tantum vide quid velis esse, si cogitas ad Domini fructum pertinere. Ergo Ecclesia sanctorum, Ecclesia catholica est. Ecclesia sanctorum non est Ecclesia haereticorum. Ecclesia sanctorum illa est quam praesignavit Deus antequam videretur; et exhibuit, ut videretur. Ecclesia sanctorum erat antea in codicibus, modo in gentibus: Ecclesia sanctorum antea tantummodo legebatur, nunc et legitur, et videtur. Quando solum legebatur, credebatur: modo videtur, et contradicitur! Laus eius in ecclesia sanctorum.
4 Laetetur Israel in eo qui fecit eum. Quid est Israel? Videns Deum: hoc enim interpretatur nomen Israel. Qui videt Deum, in ipso laetetur, a quo factus est. Quid est ergo, fratres? quia diximus nos ad Ecclesiam pertinere sanctorum, numquid iam videmus Deum? Quomodo sumus Israel, si non videmus? Est quaedam visio huius temporis; erit altera visio futuri temporis: visio quae modo est, per fidem est; visio quae futura est, per speciem erit. Si credimus, videmus; si amamus, videmus. Quid videmus? Deum. Ubi est ipse Deus? Interroga Ioannem: Deus charitas est. Benedicamus nomen eius sanctum; et gaudeamus in Deo, si gaudemus in charitate. Quisquis habet charitatem, utquid illum mittimus longe, ut videat Deum? Conscientiam suam attendat, et ibi videt Deum. Si charitas ibi non habitat, non ibi habitat Deus: si autem charitas ibi habitat, Deus ibi habitat. Vult illum forte videre sedentem in coelo; habeat charitatem, et in eo habitat sicut in coelo. Ergo simus Israel, et laetemur in eo qui fecit nos: Laetetur Israel in eo qui fecit eum. In eo qui fecit eum laetetur, non in Ario, non in Donato, non in Caeciliano; non in Proculiano, non in Augustino: In eo laetetur qui fecit eum. Nos, fratres, non vobis commendamus; sed commendamus vobis Deum, quia commendamus vos Deo. Quomodo vobis Deum commendamus? Ut diligatis eum bono vestro, non bono ipsius: quia malo vestro eum non diligitis, non malo ipsius. Non enim minus habebit Deus divinitatem, si homo in illum non habeat charitatem. Tu crescis ex Deo, non ille ex te: et tamen tantum nos dilexit prior, antequam cum diligeremus, ut Filium suum unicum mitteret mori pro nobis. Qui fecit nos, factus est inter nos. Quomodo nos ipse fecit? Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Quomodo factus est inter nos? Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Ergo ipse est in quo debemus laetari. Nemo homo sibi arroget partes ipsius; ab ipso est laetitia quae nos facit felices: Laetetur Israel in eo qui fecit eum.
5 Et filii Sion exsultent in rege suo. Ipse Israel, filii Ecclesiae sunt. Quia Sion fuit quidem una civitas, quae cecidit: in eius reliquiis habitabant quidem sancti temporaliter; sed Sion vera et Ierusalem vera (quia ipsa Sion, quae Ierusalem), aeterna est in coelis, quae est mater nostra. Ipsa nos genuit, ipsa est Ecclesia sanctorum, ipsa nos nutrivit; ex parte peregrina, ex magna parte immanens in coelo. Ex parte qua immanet in coelo, beatitudo Angelorum est: ex parte qua peregrinatur in hoc saeculo, spes est iustorum. De illa dictum est, Gloria in excelsis Deo: de hac dictum est, Et in terra pax hominibus bonae voluntatis. Qui ergo in hac vita gemunt, et desiderant illam patriam, currant dilectione, non pedibus corporis: non quaerant naves, sed pennas; duas alas charitatis apprehendant. Quae sunt duae alae charitatis? Dilectio Dei, et proximi. Peregrinamur enim, suspiramus, gemimus. Venerunt ad nos Litterae de patria nostra, ipsas vobis recitamus.
6 Laetetur Israel in eo qui fecit eum, et filii Sion exsultent in rege suo. Quod dixit, qui fecit eum; hoc dixit, in rege suo. Quod audistis, Israel; id sunt, filii Sion: et quod audistis, in eo qui fecit eum; hoc est, in rege suo. Filius Dei qui fecit nos, factus est inter nos: et Rex noster regit nos, quia Creator noster fecit nos. Ipse est tamen per quem facti sumus, qui est per quem nos regimur: et ideo Christiani, quia ille Christus. Christus a chrismate dictus est, id est, ab unctione. Reges autem ungebantur et sacerdotes : ille vero unctus est et Rex et Sacerdos. Rex pugnavit pro nobis, Sacerdos obtulit se pro nobis. Quando pro nobis pugnavit, quasi victus est; vere autem vicit. Crucifixus est enim, et de cruce sua, in qua erat fixus, diabolum occidit: et inde Rex noster. Unde autem Sacerdos? Quia se pro nobis obtulit. Date Sacerdoti quod offerat. Quid inveniret homo quod daret mundam victimam? Quam victimam? Quid mundum potest efferre peccator? O inique, o impie! quidquid attuleris immundum est, et aliquid mundum pro te offerendum est. Quaere apud te quid offeras; non invenies. Quaere ex te quod offeras; non delectatur arietibus, nec hircis, nec tauris. Omnia ipsius sunt, etsi non offeras. Offer ergo illi mundum sacrificium. Sed peccator es, impius es, sed inquinatam conscientiam habes. Poteris forte aliquid mundum offerre, purgatus; sed ut purgeris, aliquid pro te offerendum est. Quid ergo pro te oblaturus es, ut munderis? Si mundatus es, poteris offerre quod mundum est. Offerat ergo seipsum mundus sacerdos, et mundet. Hoc est quod fecit Christus. Nihil mundum invenit in hominibus, quod offerret pro hominibus; seipsum obtulit mundam victimam. Felix victima, vera victima, hostia immaculata! Non ergo hoc obtulit quod nos illi dedimus: imo hoc obtulit quod a nobis accepit, et mundum obtulit. Carnem enim a nobis accepit, hanc obtulit. Sed unde illam accepit? De utero virginis Mariae, ut mundam offerret pro immundis. Ipse Rex, ipse Sacerdos; in eo laetemur.
7 Laudent nomen eius in choro. Et chorus quid significat? Multi noverunt chorum; et quia in civitate loquimur, prope omnes norunt. Chorus est consensio cantantium. Si in choro cantamus, concorditer cantemus. In choro cantantium quisquis voce discrepuerit, offendit auditum, et perturbat chorum. Si vox inconvenienter cantantis disturbat concentum cantantium, quomodo disturbat haeresis dissonans concentum laudantium? Chorus Christi iam totus mundus est. Chorus Christi ab oriente in occidentem consonat. Videamus si tantum extenditur chorus Christi. Dicit psalmus alius: A solis ortu usque ad occasum laudate nomen Domini. Laudent nomen eius in choro.
8 In tympano et psalterio psallant ei. Quare assumit tympanum et psalterium? Ut non sola vox laudet, sed et opera. Quando assumitur tympanum et psalterium, manus concinunt voci. Sic et tu, si quando Alleluia cantas, porrigas et panem esurienti, vestias nudum, suscipias peregrinum; non sola vox sonat, sed et manus consonat, quia verbis facta concordant. Assumpsisti organum, et consentiunt digiti linguae. Et ipsum mysterium tympani et psalterii non est lacendum. In tympano corium extenditur, in psalterio chordae extenduntur: in utroque organo caro crucifigitur. Quam bene psallebat in tympano et psalterio, qui dicebat: Mihi mundus crucifixus est, et ego mundo! Ipsum psalterium, velut tympanum tollere te vult, qui amat canticum novum, qui te docet quando tibi dicit: Qui vult esse meus discipulus, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. Non dimittat psalterium suum, non dimittat tympanum: extendatur in ligno, et siccetur a concupiscentia carnis. Nervi quanto plus fuerint extenti, tanto acutius sonant. Ut ergo acute sonaret Pauli apostoli psalterium, quid dixit? Quae retro oblitus, in ea quae ante sunt extentus, sequor ad palmam supernae vocationis. Extendit se ipse; tetigit Christus, et sonavit dulcedo veritatis. In tympano et psalterio psallant ei.
9 Quoniam benefecit Dominus in populo suo. Quid tam beneficum, quam mori pro impiis? quid tam beneficum, quam sanguine iusto delere chirographum peccatoris? quid tam beneficum, quam dicere: Non ad me pertinet quod fuistis; estote quod non fuistis? Benefecit Dominus in populo suo, dimittendo peccata, promittendo vitam aeternam. Benefacit aversum convertere, pugnantem adiuvare, vincentem coronare: Benefecit Dominus in populo suo. Et exaltabit mansuetos in salute. Exaltantur enim et superbi, sed non in salute. Mansueti in salute, superbi in morte: id est, superbi ipsi se exaltant, et Dominus eos humiliat; mansueti autem ipsi se humiliant, et Deus eos exaltat. Et exaltabit mansuetos in salute.
10 Exsultabunt sancti in gloria. Aliquid volo dicere; audite attentius de gloria sanctorum. Nemo est enim qui non amet gloriam. Sed gloria stultorum, popularis illa quae dicitur, habet illecebram deceptionis, ut ad laudes vanorum hominum quisque commotus, velit sic vivere, ut praedicetur ab hominibus quibuscumque, quomodocumque. Hinc homines insani effecti, et inflati typho, inanes intus, foris tumidi, etiam res suas perdere volunt, donando scenicis, histrionibus, venatoribus, aurigis. Quanta donant! quanta impendunt! Effundunt vires, non patrimonii tantum, sed etiam animi sui. Isti fastidiunt pauperem, quia non clamat populus, ut pauper accipiat; clamat autem populus, ut venator accipiat. Illi ergo ubi eis non clamatur, nolunt erogare: ubi clamatur ab insanis, insaniunt; et fiunt omnes insani, et qui spectatur, et qui spectat, et qui donat. Insana ista gloria reprehenditur a Domino, improbatur ante oculos Omnipotentis. Et tamen, fratres mei, Christus sic improperat suis, et dicit: Non a vobis accepi tantum, quantum acceperunt venatores; et illis ut donaretis, de meo donastis: ego autem nudus eram, et non vestistis me. Et illi: Et quando te vidimus nudum, et non vestivimus te? Et ille: Cum uni ex minimis meis non fecistis, nec mihi fecistis. Sed eum vis vestire, qui tibi placet: in quo tibi Christus displicet? Vestire vis venatorem, quo forte victo erubescas: Christus nunquam vincitur; et diabolum vicit, et pro te vicit, et tibi vicit, et in te vicit. Talem victorem vestire non vis. Quare? Quia minus clamatur, quia minus insanitur. Propterea isti qui tali gloria delectantur, in conscientia sua nihil habent. Quomodo exhauriunt arcas, ut vestes mittant; sic exinaniunt ipsam conscientiam, ut nihil ibi habeant pretiosum.
11 Sancti autem qui exsultant in gloria, quomodo exsultent, non opus est ut nos dicamus; ipsius Psalmi audite sequentum versum: Exsultabunt sancti in gloria: laetabuntur in cubilibus suis. Non in theatris, non in amphitheatris, non in circis, non in nugis, non in foris; sed, in cubilibus suis. Quid est, in cubilibus suis? In cordibus suis. Audi apostolum Paulum exsultantem in cubili suo: Nam gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae. Rursum timendum est ne quisque apud seipsum fiat sibi placens, et quasi superbus de conscientia sua glorietur. Debet enim quisque cum tremore exsultare; quia donum Dei est unde exsultat, non meritum suum. Etenim sunt multi sibi placentes, et iustos se esse arbitrantes; et procedit adversus illos alia pagina dicens: Quis gloriabitur castum se habere cor; aut quis gloriabitur mundum se esse a peccato? Est ergo quidam modus in conscientia gloriandi, ut noveris fidem tuam esse sinceram, noveris esse spem tuam certam, noveris charitatem tuam esse sine simulatione. Sed quoniam multa sunt adhuc forte quae possunt offendere oculos Dei, lauda Deum qui tibi ista donavit; tunc perficiet quod donavit. Propterea cum dixisset, Laetabuntur in cubilibus suis; ne quasi sibi placentes viderentur, adiunxit statim, Exsultationes Dei in faucibus eorum. Sic laetabuntur in cubilibus suis, ut non sibi tribuant quod boni sunt, sed illum laudent a quo acceperunt quod sunt, a quo vocantur ut perveniant ad id quod nondum sunt, et a quo sperant perfectionem; cui gratias agunt, quia inchoavit: Exsultationes Dei in faucibus eorum. Iam videte sanctos, videte gloriam eorum, videte per universum mundum, videte quod exsultationes Dei sint in faucibus eorum.
12 Et frameae bis acutae in manibus eorum. Framea appellatur, quam vulgo spatham dicunt. Sunt enim gladii ex una parte acuti, ipsae sunt machaerae. Ipsae autem frameae, ipsae et romphaeae, ipsae etiam spathae appellantur. Magnum mysterium habet hoc genus ferramenti, quod ex utraque parte acutum est. Ipsae frameae sunt bis acutae in manibus eorum. Frameas bis acutas intelligimus sermonem Domini: et una framea est; sed ideo multae dicuntur, quia multa ora sunt, et multae linguae sanctorum. Sermo ergo Dei, gladius bis acutus. Unde bis acutus? Dicit de temporalibus, dicit de aeternis. In utroque probat quod dicit, et eum quem ferit, separat a mundo. Nonne ipse est gladius, de quo Dominus dicit: Non veni pacem mittere in terram, sed gladium? Attende quomodo venit disiungere, quomodo venit separare. Disiungit sanctos, disiungit impios, separat a te quod te impedit. Filius vult servire Deo, pater non vult: venit gladius, venit sermo Dei; dividit filium a patre. Filia vult, mater non vult; gladio dividuntur ab invicem. Nurus vult, socrus non vult; veniat gladius bis acutus, afferat promissionem vitae praesentis et futurae, consolationem temporalium, aeternorum perfruitionem. Ecce gladius ex utraque parte acutus, promittens temporalia et aeterna. In quo nos fefellit? Nonne Ecclesia Dei per totum mundum non erat? Ecce est. Antea legebatur, et non videbatur: modo sicut legitur, ita cernitur. Quidquid temporaliter nobis promissum est, ad unam partem gladii pertinet: quidquid in sempiternum, ad alteram partem gladii pertinet. Habes spem futurarum rerum, habes consolationem praesentium; noli retrahi ab eo qui vult retrahere: pater, mater, soror, uxor sit, amicus sit, non te retrahat; et utilis tibi erit gladius bis acutus. Utiliter te ille separat, male te tu conglutinas. Venit ergo Dominus noster ferens gladium bis acutum, promittens aeterna, implens temporalia. Nam ideo et duo Testamenta dicuntur. Quae erant ergo frameae bis acutae in manibus eorum? Duo Testamenta ad gladium bis acutum pertinent: Vetus Testamentum terrena promittit, Novum aeterna. In utroque sermo Dei verax inventus est, ut gladius bis acutus. Quare ergo in manibus, et non in linguis? Et frameae bis acutae, inquit, in manibus eorum. In manibus dixit, in potestate. Acceperunt ergo sermonem Dei in potestate, ut ubi vellent dicerent, cui vellent dicerent; non timerent potestatem, non contemnerent paupertatem. In manibus enim habebant gladium, qua volebant, vibrabant, versabant, percutiebant: et hoc totum erat in potestate praedicantium. Nam si non est in manibus sermo: ne forte aliquis dicat, Quomodo sermo est gladius bis acutus, et quomodo in manibus? si ergo sermo non est in manibus, quare scriptum est, Factus est sermo Domini in manu Aggaei prophetae? Numquid, fratres, sermonem suum Deus in digitis ipsius fecit? Quid est, in manu ipsius factus est? In potestate illi datum est praedicare sermonem Domini. Postremo possumus etiam has manus aliter intelligere. Nam qui locuti sunt, in lingua habuerunt sermonem Dei; qui scripserunt, in manibus: Et frameae bis acutae in manibus eorum.
13 Iam, fratres, videtis sanctos armatos; attendite strages, attendite gloriosa praelia. Si enim imperator, et miles; si miles, et hostis; si bellum, et victoria. Quid fecerunt isti habentes in manibus frameas bis acutas? Ad faciendam vindictam in gentibus. Videte si non est vindicta facta in gentibus. Quotidie ipsa fit; hoc agimus et nos loquendo. Attendite quomodo caesae sunt gentes Babyloniae. Illi redditur duplum: sic enim de illa scriptum est, Reddite illi duplum, ad quod fecit. Quomodo redditur duplum? Bellant sancti, educunt frameas bis acutas; fiunt strages, fiunt occisiones, separationes: quomodo illi duplum redditur? Illa quando poterat persequi Christianos, carnem occidebat, Deum non confringebat: modo illi duplum redditur; et Pagani exstinguuntur, et idola franguntur. Quomodo, inquies, Pagani occiduntur? Quomodo, nisi cum Christiani fiunt? Quaero paganum, non invenio; christianus est: ergo mortuus est paganus. Nam si non occiduntur, unde dictum est Petro: Macta et manduca? Unde ipse Saulus occisus est persecutor, et Paulus erectus est praedicator? Quaero Saulum persecutorem, et non invenio; occisus est. Unde? De framea bis acuta. Sed quia occisus est in se, et vivificatus est in Christo, ideo confidens dicit: Vivo autem iam non ego; vivit autem in me Christus. Quomodo illi fit, sic per illum. Etenim cum factus esset praedicator, accepit et ipse in manibus frameam bis acutam, ad faciendam vindictam in gentibus. Et ne vere tu putares homines ferro percuti, sanguinem fundi, vulnera in carne fieri, sequitur, et exponit: Obiurgationes in populis. Obiurgatio quae est? Correptio. Procedat ex vobis framea bis acuta, nolite cessare; dedit illam vobis Deus pro modulo vestro. Qualis homo es, qui idola colis? Dic amico tuo, si tamen remansit cui dicas: Qualis homo es, qui dimisisti eum a quo factus es, et adoras quod fecisti? Melior est faber, quam quod fabricat faber. Si fabrum adorare erubescis, quod faber fecit, non erubescis? Cum coeperit erubescere, cum coeperit compungi, fecisti vulnus de framea; pervenit ad cor, moriturus est ut vivat: Frameae bis acutae in manibus eorum, ad faciendam vindictam in gentibus, obiurgationes in populis.
14 Ut alligent reges eorum in compedibus, et nobiles eorum in vinculis ferreis. Ut faciant in eis iudicium conscriptum. Facile exposuimus quomodo de frameis cadant ut exsurgant, separentur ut congregentur, vulnerentur ut sanentur, moriantur ut vivant: sed quid faciemus? quomodo exponemus, Ad alligandos reges eorum in compedibus? Reges gentium alligandi in compedibus; et nobiles eorum in vinculis, addidit ferreis. Adestote, ut agnoscatis quod nostis. Isti enim versus quos coepimus exponere, obscuri sunt; sed illud quod ex illis dicturus sum, non est novum. Iam notum est vobis; modo non discere opus habetis, sed commemorari. Ad hoc autem voluit Deus obscure ponere quosdam versus suos, non ut aliquid novum de illis eruatur; sed ut quod iam usitatum erat, obscuris expositis innovetur. Novimus reges factos christianos, novimus nobiles gentium factos christianos. Sunt hodieque, et fuerunt, et erunt; et non cessant frameae bis acutae in manibus sanctorum. Quomodo ergo ligatos compedibus et vinculis ferreis intelligimus? Scit Charitas vestra et eruditio (quia in Ecclesia nutriti estis, et soletis audire divinas lectiones), quoniam infirma mundi elegit Deus, ut confunderet fortia; et stulta mundi elegit Deus, ad confundendos sapientes; et ea quae non sunt tanquam ea quae sunt, ut quae sunt evacuentur. Sic enim ait Apostolus: Videre enim vocationem vestram, fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles; sed stulta mundi elegit Deus, et infirma mundi, ut confunderet fortia; et ignobilia et contemptibilia elegit Deus, et ea quae non sunt tanquam ca quae sunt, ut ea quae sunt evacuentur. Venit Deus Christus prodesse omnibus: sed elegit prodesse imperatori de piscatore, non piscatori de imperatore; et elegit ea quae nullius momenti erant in mundo. Ipsos implevit Spiritu suo, dedit eis frameas bis acutas, praedicare praecepit Evangelium, et ire per totum orbem terrarum. Fremuit mundus, erexit se leo adversus agnum: sed fortior leone inventus est agnus. Leo victus est saeviendo, agnus vicit patiendo. Conversa sunt corda hominum ad timorem Christi; coeperunt reges, coeperunt nobiles miraculis commoveri, prophetiae adimpletione turbari, videre in unum nomen concurrere genus humanum. Et quid facerent? Multi elegerunt ignobilitatem, et dimittentes domos suas, substantias suas distribuentes pauperibus, cucurrerunt ad perfectionem. Tali enim imperfecto dicitur a Domino: Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus; et veni, sequere me, et habebis thesaurum in coelis. Multi ex nobilibus fecerunt hoc: sed cessaverunt isti nobiles esse gentium; elegerunt paupertatem in saeculo, nobilitatem in Christo. Multi autem tenent ipsam nobilitatem, tenent regias potestates, et sic sunt christiani. Ipsi sunt tanquam in compedibus, et tanquam in vinculis ferreis. Unde hoc? Ne progrederentur ad illicita, compedes acceperunt; compedes sapientiae, compedes verbi Dei.
15 Quare ergo vincula ferrea, et non vincula aurea? Ferrea sunt quamdiu timent; ament, et aurea erunt. Attendat Charitas vestra quid loquar. Audistis modo apostolum Ioannem: Timor non est in charitate; sed perfecta charitas foras mittit timorem, quia timor tormentum habet. Hoc est vinculum ferreum. Et tamen nisi timore incipiat homo Deum colere, non perveniet ad amorem. Initium sapientiae timor Domini. Incipit ergo a vinculis ferreis, finitur ad torquem aureum. Dictum est enim de Sapientia, Et torquem aureum circa tuam cervicem. Non tibi imponeret torquem aureum, nisi primo in compedibus ferreis te alligasset. Coepisti a timore, consummaris ad sapientiam. Quam multi sunt qui propterea nolunt male facere, quia gehennas timent, quia cruciatus timent? Nondum amant iustitiam. Si illis promitteretur impunitas, et diceretur eis, Facite quod vultis securi, impunitum vobis erit; emitterent progressus libidinum suarum in quaeque nequissima: et maxime, fratres mei, maxime reges et nobiles, quibus non facile dicitur, Quid fecisti? Nam pauper homo, etsi non timeat Deum; quia nullarum virium est, nullarum facultatum; ne cum se commoverit, in supplicium rapiatur, cessat timore hominis, etsi non Dei. Potentes autem mundi, reges, nobiles, nisi Deum timeant, quid timebunt? Sed praedicatur illis, et percutiuntur framea bis acuta. Dicitur illis quia est qui ponat alios ad dexteram, alios ad sinistram; ut dicat eis qui a sinistris sunt: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius. Nondum diligunt iustitiam, sed timent poenam; et timendo poenam, iam acceperunt compedes, et in vinculis ferreis erudiuntur. Venit ad nos homo de saeculo potens; offendit illum uxor sua, aut forte concupivit alterius pulchriorem, aut alteram ditiorem: vult dimittere eam quam habet, et non facit. Audit a servo Dei, audit a propheta, audit ab apostolo, et non facit; audit ab eo in cuius manibus est framea bis acuta, Non facies, non licet tibi, non permittit Deus dimittere uxorem, excepta causa fornicationis : audit hoc, timet, et non facit. Pedes leves iam progrediebantur in lapsum, compedibus tenentur; habet vincula ferrea, timet Deum. Dicitur illi: Damnabit te Deus, si feceris; iudex est supra omnes, audit gemitum uxoris tuae, reus teneberis in conspectu eius. Hac concupiscentia blanditur, hac poena deterret. Ibat ad consentiendum pravae cupiditati, nisi vincula ferrea retinerent. Quod plus est, si dicat, Continere iam volo, nolo iam uxorem: Non potes. Quid, si tu vis, et illa non vult? numquid per continentiam tuam debet illa fieri fornicaria? Si alii nupserit te vivo, adultera erit. Non vult tali lucro Deus compensare tale damnum. Redde debitum; etsi non exigis, redde. Pro sanctificatione perfecta Deus tibi computabit, si non quod debet exigis, sed reddis quod debetur uxori. Times, non facis; concutiuntur vincula tua. Audi quia vinculis ferreis constrictus es: Alligatus es uxori? Ne quaesieris solutionem. Durum est, ferreum est. Nam quando Dominus hoc ait, ostendit quia vinculum est ferreum: (adolescentes audite: vincula ferrea sunt, nolite pedes mittere; cum miseritis, arctius constringemini compedibus. Tales compedes consolidant vobis et episcopi manus. Numquid non fugiunt in Ecclesiam compediti, et solvuntur hic? Viri fugiunt huc volentes dimittere uxores suas; hic arctius colligantur: nemo solvit has compedes). Quod Deus coniunxit, homo non separet. Sed dura sunt vincula. Quis nesciat? Ipsam duritiam doluerunt Apostoli, et dixerunt: Si talis est causa cum uxore, non expedit nubere. Si vincula ferrea sunt, non opus est ut illic pedes mittantur. Et Dominus: Non omnes capiunt verbum istud; sed qui potest capere, capiat. Alligatus es uxori? Ne quaesieris solutionem; quia alligatus es vinculis ferreis. Solutus es ab uxore? ne quaesieris uxorem; non te colliges vinculis ferreis.
16 Ut faciant in eis iudicium conscriptum. Hoc est iudicium quod faciunt sancti per omnes gentes. Quare, conscriptum? Quia ista antea conscripta sunt, et modo complentur. Ecce modo fiunt: aliquando legebantur, et non fiebant. Et conclusit ita: Gloria haec est omnibus sanctis eius. Per totum mundum, per universas gentes hoc sancti agunt, sic glorificantur: sic exaltant Deum in faucibus suis, sic laetantur in cubilibus suis, sic exsultant in gloria sua, sic exaltantur in salute, sic cantant canticum novum, sic dicunt Alleluia, corde, ore, vita. Amen.



Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM CXLVIII. SERMO AD PLEBEM. <<<     >>> IN PSALMUM CL.
monumenta.ch > Augustinus > 149